DICTE vel DICTAEUS

DICTE vel DICTAEUS
DICTE, vel DICTAEUS
inter montes albos Cretae, in Orient. eius latere; mille ab idaeo passibus: a quo Dictynnaeus diversus, qui ad Occid. est. Dicaearchus de Cretaemontibus.
Ο῎ρος τε Δικτυνναῖον ἐπὶ δυϚμὰς φέρον.
Et in hoc Dictynna fuit templum, de qua diximus suo loco. Dicte autem, Graece Δίκτη, Arato Δίκτος dicitur, sollenni Poetis enallage. Sic enim is,
Δίκτῳ εν εὐώδει ------
Dicte in fragranti.
In medio utriusque montis Ida mons est, ad Septentrionale latus Insulae, uti videre est apud Salmas. ad Solin. p. 171. et 391.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • DICTAEUS — Iuppiter vocatus, a Dicto vel Dicte, monte Cretae. Utroqueve enim modo dicitur. Fuit et Dictaeum spelaeum, dicti montis. Alii δίκτην insulam esse aiunt a piscatoribus derivatam, δικτύων, ubi imberbe Iovis simulacrum fuit, quod Dictaeum dicebatur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONTES — ante diluvium exstitisse, argumentô est, quod aquae eius, omnes Montes sub universo caeli operuisse, leguntur, Gen. c. 7. v. 19. Conditi sunt, ut aquam intra sinus et alveos suos veluti continerent, Iob. c. 38. v. 10. etc. Item, ut essent velut… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”